

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 32
Haec enim omnia.Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitae hujus fatigat?Gentes.Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quaerere regnum.Scit enim.Provisa sunt haec a Deo, qui novit nobis haec in via sua esse necessaria.Pater vester.Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.